Bibbia di San Luigi

vol.1, f. 107v

Indietro

1Sam 20,24-25. Latente Dauid in agro fecit Saul grande conuiuium et apparuit sedes Dauid uacua et stetit Ionathas coram Saule.

Hoc significat quod nos debemus celebrare dies festos orationum epulis, refectione pauperum et requie idest cessatione a malo ne appareat sedes nostra uacua in celo

1Sam 20,35-39. Dedit Ionathas signum Dauid per tres sagittas dicens: quod si dixero puero: uade et affer mihi sagittas, si dixero: intra te sunt, pax est tibi; si dixero: ultra te sunt, non est pax.

Tres sagittas debet quilibet predicator iacere scilicet comminationis, exhortationis et promissionis; primam iecit Iohannes Baptista qui dixit: iam securis ad radicem arboris posita est; secundam et terciam iecit cum dixit: penitentiam agite, appropinquat enim regnum celorum.

1Sam 21,1-4. Dauid fugiens a Saul uolente eum interficere uenit famelicus ipse et socii sui coram sacerdote Abymelech et petiit ab eo ut daret ei et sociis eius panem ad comedendum cui respondit quod non haberet nisi panes propositionis idest panes sanctificatos.

Dauid significat bonos christianos qui uenientes famelici ad Ihesum petunt panem ad comedendum quibus respondit quod non habet panem preter corpus suum in altari

1Sam 21,5-6. Abimelech interrogauit Dauid utrum esset mundus a concubitu carnali et ab aliis uiciis cui Dauid respondit quod non curat de amplexibus mundanis.

Sacerdos Abymelech significat bonos prelatos qui inquirunt christianos utrum sint luxuriosi uel ab aliis uiciis infecti quibus respondent quod ab omni sunt peccati macula liberati

Bibbia di San Luigi vol.1, f. 107v

Preferencias sobre cookies

Utilizamos cookies propias y de terceros para mejorar nuestros servicios mediante el análisis de sus hábitos de navegación. Haz click AQUÍ para más información sobre nuestra política. Puedes aceptar todas las cookies pulsando el botón "Aceptar" o configurarlas o rechazar su uso haciendo click AQUÍ.