Bíblia de São Luís

Bíblia de São Luís vol.1, f. 58r

Voltar

vol.1, f. 58r

Lev 21,20. Hic inflati et gibbosi reprobantur a Moyse mandato Domini.

Inflati et gibbosi significant superbos et illos qui omnia retinent et nichil pro Deo dare uolunt.


Lev 21,18-20. Hic qui habent tortum nasum repelluntur et qui rupti sunt.

Qui habet tortum nasum significat illum qui semper iniuste agit et iniuriam facit; ille qui ruptus est significat illum qui uoluntatem habet luxuriandi sed non potest.


Lev 22,17-25. Filii Israel afferunt agnos maculosos et menbris debilitatos et Deus refutat oblationes eorum

Hoc significat illos qui offerunt de usuris et iniquitate et symonia quos Deus refutat et repellit.


Lev 24,10-11. Filius mulieris israelitidis quem habuerat de uiro egiptio blasphemauit nomen Domini et adductus est ad Moysen.

Hoc significat quod homo qui ex patre diabolo est uerbis tantum credit et factis negat et adducitur coram Deo ad iudicium.

We use private and third party cookies to improve our services by analyzing your browsing habits. If you continue to browse, we consider that you accept its use. Learn more x