The Bible of St Louis

The Bible of St Louis vol.1, f. 151v

Back

vol.1, f. 151v

4Reg 13,17-19. Dixit Helyseus regi: percute lancea terram et percussit ter et dixit Helyseus: si sepius percussisses inimicos superares.

Helyseus significat Ihesum Christum qui dixit prelatis: percutite populum uirtute mei sermonis; trina percussio fidem sancte Trinitatis significat.


4Reg 13,20-21. Quidam uiri in tempore guerre deferentes corpus ad sepeliendum uidentes inimicos uenire proiecerunt cadauer in sepulcro Helysei et ad tactum corporis Helysei reuixit mortuus.

Sepulcrum Helysei sepulcrum Christi significat; suscitatio mortui illos qui fuerunt ante passionem Christi in peccato mortali et postea fuerunt in anima suscitati in fide Ihesu Christi


4Reg 14,8-10. Rex Amasias mandauit regi Ioas ut ueniret contra eum in bellum eo quod de quibusdam uictoriam obtinuisset et Ioas respondit: tu similis es tribulo qui uoluit habere filiam cedri et porci tribulum deuorauerunt.

Tribulus significat prauos scolares qui sunt in cupiditate mundi et appetunt dignitates; per porcos luxuria designatur que cupidos deuorat et ducit ad infernum


4Reg 20,1-11. Egrotauit rex Ezechias et uenit ad eum Ysaias propheta et dixit ei: addidit tibi Dominus quindecim annos in cuius rei signum sol decem gradibus in horologio reuersus est retrorsum.

Reuersio solis per decem gradus significat apparitiones Ihesu Christi post resurrectionem usque ad ascensionem per decem uices in mundo pluribus modis

We use private and third party cookies to improve our services by analyzing your browsing habits. If you continue to browse, we consider that you accept its use. Learn more x