La Bible de Saint Louis

La Bible de Saint Louis vol.1, f. 126r

Page précédente

vol.1, f. 126r

2Sam 18,9. Absalon sedens super mulam per medium nemus fugit et dum fugeret capilli eius adheserunt ramis cuiusdam arboris et mulus pertransiit et ipse per crines remansit in arbore suspensus.

Absalon in arbore per capillos suspensus significat iudeos qui post resurrectionem Domini in littera legis male intellecta remanserunt quasi suspensi nescientes quid facerent


2Sam 18,14-15. Ioab insecutus uidit Absalon in arbore suspensum et eum tribus lanceis perforauit.

Ioab significat diabolum qui inuenit prauos homines in mundo suspensos per desperationem et eos tribus lanceis superbia cupiditate et luxuria perforauit


2Sam 18,17. Gentes Dauid acceperunt Absalonem et eum in fossam proiecerunt et super eum infinitos lapides posuerunt.

Absalon significat diabolum proiectum in inferno et coopertum penis et diuersis tormentis


2Sam 17,23. Consiliarius Absalon scilicet Achitophel postquam uidit Absalonem sic esse mortuum et deperisse suum consilium pre dolore laqueo se suspendit.

Achitofel significat Iudam qui pre dolore laqueo se supendit et in desperationem cecidit propter magnitudinem tante noxe et peccati.

We use private and third party cookies to improve our services by analyzing your browsing habits. If you continue to browse, we consider that you accept its use. Learn more x